# Amoenitates academicae. Vol. 4 499

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, ENNEANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/499

In ipso matris ovo prima vitae stamina delitescunt, quae per GENERATIONEM, inaequali vero vi, suscitantur. Observavit quondam Bradlaeus; dum polline staminum floris Quercini fortiter aspergebat foecundabatque ejusdem arboris pistilla, glandes posthac non modò majores aliis ejusdem arboris fieri, sed & satas multo & solito largius crescere. Natura, quum unum eundemque Auctorem atque Fundatorem agnoseat, sui semper similis est; ejus intuentes varias vias, ad unam tendere veritatem omnes, comperimus. Infantes aut senectute langvidis aut morbo debilitatis procreati parentibus, infirmi imbellesque evadunt plerumque. Summus Boerhavius signa futura optimae sanitatis in institutionibus suis Medicis §. 885 tradens, palmariam hujus caussam ipsi generationi rectissime adscribit: Conceptus, inquit, ex parentibus Sanis, Vegetis, Plenae aetatis, Rara, sed Fervida venere utentibus, matutino tempore post perfectam a somno coctionem, tempestate verna, imprimis & salubri. Illi, quibus a genitoribus sanis & aetatis maturo flore vegetoque robore nasci, contigerit, robustissimi evasere: sic fortes a fortibus procreantur. Hanc sententiam exemplo firmat Nob. Hallerus in Comment, ad §. supra citatam Boerhavii, tom. 6 pag.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
