# Amoenitates academicae. Vol. 4 501

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, ENNEANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/501

Qui viret in foliis, venit e radicibus humor; Sic patrum in natos abeunt cum semine morbi. Observat quoque Hoffmannus, a Maniacis, ipso sub paroxysmo procreatos liberos, maniacos quoque fieri, non vero extra paroxysmum; & pariter Epilepticorum filios vel nepotes, mox ab insultu paroxysmi conceptos, horrendo isto morbo immunes nasci, non autem paulo ante eundem. Virum quendam novimus a Colica saepissime vexatum, cujus paroxysmus cum uxoris consvetudine mitigabatur; dum vero duo ejus liberi, colicis torminibus afflicti, diem obierunt supremum. Alius quidam nobis succurrit, a matre natus diuturno dentium vexata dolore, cujus prognati ne potesque praematura Odontalgia conflictabantur. Hectica, Arthritis, Calculus a parentibus in liberos transmittuntur: nam. Multa pater materque valent infundere natis, Transit & in seri jura nepotis avus. Et qvum summus rerum Conditor homines hilares esse voluerit, laetam jucundamque illis venerem indidit, non vero ira serventem, ut feris quibusdam immanissimis. Verbo: universa natura eo in puncto conspirat, quod illi foetus, qui maturo & fervente veneris usu generantur, cum vitae viribus, tum etjam generositate praecellentes fieri; quare equorum praefecti Equos admissarios includunt, ne nimia venere exhausti reddantur, ut postea admissi, valentiorem edant progeniem. De antiquis Germanis, qui fortitudine ceteras gentes praeeminebant, refert Tacitus, eos sera & matura usos fuisse venere.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
