Latin
SPECIFICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 507
Unproofread scanNot analysed yet
SPECIFICA CANALENSIOM PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposita a JOHANN. VON COELLN, Vestro-Goth. Upsaliae 1756, Junii 19. Caput I. Quemadmodum vita est omnium possessionum humanarum longe carissima, omnique opum vi facile major censenda; ita illa quoque scientia, quae vitae excubias agit est omnino, saltim esse deberet, reliquis eo potiori jure anteferenda, quo verius olim dixerit insuper Plinius quod Medicina etjam Imperantibus imperet.