# Amoenitates academicae. Vol. 4 509

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SPECIFICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/509

Postquam Medici tantum studii & indefessi laboris in rem suam contulere, committere noluerunt, ut principia desiderarentur, quibus scientia, quo fieri posset, facillime addisceretur, penitiorque cognitio, veluti per compendia, Podalirii filiis contingeret; itaque fuere, qui & huic negotio navarunt operam, Dogmaticorum nomine insigniti. Verum enim vero, quum nimia laterent sensibus humanis, suppetiae eorum non tam inutiles, quam incertae dubiisque gravioribus obnoxiae, visae sunt, unde Sectae perplurimae propullularunt, quarum quibusdam asseclis persvasum fuit Laxum & Strictum; aliis Acidum & Alcali; aliis vero Bilem & Pituitam; nonnullis autem Signaturam externam; nae aliis alia, prima & decretoria principia fore; nulla vero nec temere laudanda, neque acriter vituperanda. Fuerunt interea tantum non omnes, qui Medicinam Empiricam amplexantes experti sunt, haud raro evenire, ut idem Medicamentum in uno eodemque morbo non omne punctum ferre valeret, quamobrem, ignoratis adhuc plerisque morborum speciebus, singula illa Medicamenta combinare coeperunt, quae in parili morborum genere, antea salutaria esse noverant, videlicet rati: ubi unum dato casui non sufficeret, saltim alterum successu non cassum esse futurum; sed opinamur, compositionem ejusmodi Medicamentorum tantum inverti, & a natura sua simplici alienari, quantum gustui aut odori discriminis praeberet forma eorundem mixta.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
