Latin
INGESTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 51
Unproofread scanNot analysed yet
Cadavera etjam putridissima illis tanquam deliciae sunt. Canis enim, etjamsi in aula educatus, invenitur nullus, qui foetidissimum cadaver, data occasione non vorat. Praedam non vulneri inhiando, sed trahendo dilacerat, &dum esurit, ipsa ossa integra deglutire valet, quae tamen, mirum dictu, in ventricuio solvuntur, ita ut nullum animal mihi notum sit, quod tam firma possidet organa Chymificationis; inopia carnis, Pisces, fructus, herbae succulentae &omnia ex farina parata, cibo inserviunt; vix ac ne vix quidem Olera cruda &pure vegetabilia illum edere observamus. Si aegrotat, ut saepissime evenit ingruente tempestate, quod ex nausea &odore foetido, quem spirat, colligitur, folia quorundam Graminum praesertim Tritici repentis, aut canini, vel Dactylis glomerati assumit, quibus vomitus excitatur, sicque curatur. Satur cibis aut nausea correptus Canis, invidus ad pastum adigitur, si alius accersetur Canis, quem ringente ore &dentibus denudatis, oculis fulgentibus &erectis pilis dorsalibus cum murmure irato repellit. Si clanculum cibum abstulerit, quasi facti conscius, cauda demissa &incurvata in fugam se conjicit. Potus ejus est aqua, &quidem in parva dosi, quam lingva exserta solum lambendo haurit, quia nasus ejus prominens hauriendo bibere non sinit, ne narium foramina demergantur.