Latin
Caput IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 524
Unproofread scanNot analysed yet
Caput V. KALMIUS (Petrus) Celebris Professor AboEnsium, qui Ato 1747 iter fecit in Americam septentrion. satis sibi non duxit explorare latebras naturae ejusque dotes pandere, floramque Americanam incomparabili auctu ditare; sed in eo juxta occupatus fuit, ut, quoad fieri potuit, exploratis herbarum viribus, rei Oeconomicae itemque Medicae consultum esset. 38. LOBELIA (siiphilitica) ejusque afficacia in lue venerea exstirpanda ab eo graphice descripta legitur in Act. Acad. Scient. Holmens. in hunc modum: „Lobelia, ut efficax remedium contra luem veneream „a Petro Kalmio descripta. Fera gens americanorum borealium jam diu experta est luem veneream apud se identidem grassantem, parum certa utrum ab Europaeis id mali in se translatum, an etiam supra eorum adventum inveteratum sit. Quicquid interea id rei sit, tamen certior factus sum a fero quodam &immansveto horum hominum viro, Luem hanc, multo ante, civitates eorum foedasse, quam Europaei adventarant, quippe qua juvenes eorum bellatum euntes contra Americanos australiores, utpote qua latius serpserat malum, hoc morbo infecti rediere. Unde jam hinc multo ingravescere coepit. Interim tamen observare convenit, quod, quemadmodum incolae horum locorum subito hac peste corripiantur, ita illam quoque extemplo profligare possunt; Immo vero, si usque adeo praevaluisset morbus, ut aegrotus inde velut semiputris foetorem spargeret, qui alios longe arceret; tamen brevi sanaretur eo successu, ut nuquam in morbum recideret, nisi voluntario ausu eundem sibi denuo contraxerit. Et hanc quidem medendi rationem ineunt medicamentorum mercurialium ignari, eundemque hunc morbum facillimum curatu reputant.