Latin
Caput IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 529
Unproofread scanNot analysed yet
Gustum radicis parum abhorrentem a Tabaco sensi, quippe qui diutius ori adhaeret &vomitum ciet. Et haec quidem illa LOBELIA est, qua feri communiter ac praecipue utuntur adversus Tabem Veneream. Curaque perquam simplex est, uti horum hominum omnis, &peragitur in hunc modum: Sumunt radices herbarum quatuor, sex vel plurium, prout violentia morbi id exegerit, easque lavant. Alii recentes radices commendabant, alii vero siccatas malebant, scilicet quibus supra tres annos siccatis usi sunt multi cum insigni emolumento suo. Coquuntur deinceps radices in vase quocunque, parum enim refert horum hominum ubi coquantur, quippe quibus, praeter cacabas ex orichalco &aeneas; suppetant nulli ad elaboranda medicamenta suaMatutinis horis propinatur aegroto, decocti quantum unquam placuerit, aut ipse potare possit, eodemque, per reliquum diei pro potu ordinario, utetur, inde dum alvum ad hypercatharsin ciere coeperit, ut saepe fit, extenuandum est decoctum, donec id recte ferre potuerit; quae dum aguntur, ab ebrietate omnino abstinendum est. Potissimum autem tenuiTomus Quartus. bri ori victu vescatur, ac ipso quidem ex regno vegetabili desumto, tametsi carne quoque aegrotantem interdum ali liceat.