Latin
SOMNUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 53
Unproofread scanNot analysed yet
SOMNUS. Somnus admodum parvus &minime securus, licet saepius cum stertore; quamvis enim dormiat, ad omnia, inprimis noctu, fere melius, quam si vigilaret, attendit. Ideoque custodes nulli aptiores esse possunt his, qui etiam minutissima observant, &levisomna canum, fido tum pectore, corda. Lucret. Singulare est quod oscitet cum evigilat. Somnia sese sub somno insinuare apud canes evincunt pedum motitatio &laevis latratus, praesertim in jumioribus. PROPAGATIO. Catuliens foemina, statim menstruat, vulva intumescit &sic sequitur libido. Canes vicini gregatim congregantur &illam circumquaque seqvuntur; ad domum advigilant, &se invicem mordent, ubi parvuli Canes semper cedere coguntur, &quicunque succumbit crudeliter, ab omnibus procis, morsibus appetitur; succumbens autem se in dorsum prosternit ejulatu miserrimo, nec alii, uti reliqua animalia, opem ferunt in angustiis constituto, sed eundem morsu magis destruere conantur. Sub noctibus exeunte femina, audito sono a remotissimis licet canibus, mox exeunt, replent plateas ululatu miserrimo, ut hominibus vix somnus concedatur.