# Amoenitates academicae. Vol. 4 53

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SOMNUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/53

SOMNUS. Somnus admodum parvus & minime securus, licet saepius cum stertore; quamvis enim dormiat, ad omnia, inprimis noctu, fere melius, quam si vigilaret, attendit. Ideoque custodes nulli aptiores esse possunt his, qui etiam minutissima observant, & levisomna canum, fido tum pectore, corda. Lucret. Singulare est quod oscitet cum evigilat. Somnia sese sub somno insinuare apud canes evincunt pedum motitatio & laevis latratus, praesertim in jumioribus. PROPAGATIO. Catuliens foemina, statim menstruat, vulva intumescit & sic sequitur libido. Canes vicini gregatim congregantur & illam circumquaque seqvuntur; ad domum advigilant, & se invicem mordent, ubi parvuli Canes semper cedere coguntur, & quicunque succumbit crudeliter, ab omnibus procis, morsibus appetitur; succumbens autem se in dorsum prosternit ejulatu miserrimo, nec alii, uti reliqua animalia, opem ferunt in angustiis constituto, sed eundem morsu magis destruere conantur. Sub noctibus exeunte femina, audito sono a remotissimis licet canibus, mox exeunt, replent plateas ululatu miserrimo, ut hominibus vix somnus concedatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
