Latin
Caput IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 532
Unproofread scanNot analysed yet
Porro Medicorum cura erit altius naturam &vires harum herbarum indagandi, emendandique usum earum &alia, quae inconditos Americanos adhuc forte lateant, utpote quorum theoria Medica nec dum commendari possit, sufficiat autem mihi, ex ratione muneris Historici naturalis, visa auditaque in medium vocasse. Et sic tandem usum quarundam herbarum sistere licuit, primum quidem, ut fit, mihi nullius momenti, praeter delectationem Botanici curiosi, visum; Dein vero dum in mentem revoco eorum exprobationem, qui quondam me viderunt herbas colligentem, qua vires &usum, me &alias latentes, quae siverunt: Cui bono? cumque eoram recordor, qui Naturae curiosos ludificantes ajebant, satis esse aliis negotiis impari, muscos &muscas legere; suppuduit mei homines, quippe qui in itineribus meis, auctaque experientia, meliora edoctus, intellexi, eam demum herbam, quam forte ut vilissimam saepe numero spreui, utilissimam pretiosissimamque fore. Quin didici, illam utplurimum rem, herbam, puta, insectum &c. vilipendi, flocci naucique primum factam esse, quae, dum usum &virtutem suam probavit, ferè omnem aestimationem longissime superaverit. Conf. anteced. N. 18. 39. LONICERA (Diervilla) eodem auctore commendatur, ut efficax in Gonorrhaea &suppressione urinae, frequentaturque in America Boreali vid. Kalm. Relat. 40. 40. CHENOPODIUM (anthelminticum) semina communiter usurpantur adversus vermes apud Americanos Boreales, qui inde omni alio anthelmintico ultro carent. Semina lumbricos e corporibus infantum expellunt. Clayt. virg. 145. 41. AGRIMONIA (cupatoria) Radix infusa apud Canadenses in usu est pro febribus calidis curandis.