# Amoenitates academicae. Vol. 4 534

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, Caput IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/534

Quod condocesimus nihil impedire, quo minus eadem obtineantur in aliis terris exoticis, quae in America usu venerunt, quippe, dum ibi locorum inquisiverimus, quibus incolae nitantur remediis, simulque vegetabilia eorum, tantundem frequentata, innotuerint, abundabit genus humanum multo pluribus eximiisque remediis ingenti cum emolumento suo. XI. Ex allatis, praecipuae hae commendandae erunt, quae in hortis nostris facissime coluntur, multoque efficaciores sunt recentes, quam quae ex peregrino solo diutius exsiccatae invehuntur; quarum quidem ARALIA nudicaulis & ratemosa, utpote succedaneum sarsaparillae, semet mirifice probat. COLLINSONIA canadensis, quae se gustui tam singularis praebet, quaeque tantopere commendatur in Colica lochiali, aliquando a Medicis nostratibus usu recepta, virium erit pnocul dubio haud spernandarum. LOBELIA siphilitica, quae tam stupendos edidit effectus in tenacissimo morbo illo, qui alias non nisi mercurialibus, eisque haud sine tormento, cedit, forte non negligetur a Medicis, si modo nomen Medici misericordis mitisve tutare cupiunt. Haec autem, ubi apud nos coletur seminanda erit in solo sabuloso minus sicco. RUMEX britannica uti fere unica ad sananda ulcera antiqua cachectica scorbuticorum sine periculo vitae, nunquam satis aestimanda erit, ex cujus affini vidimus effectum memorandum, videlicet Rumice aquatico, qui pari modo frequentari debet. SPIGELIA anthelmintica eo dignior est quae ex Pharmacopoeis nostris depromatur, quo plures hi sint, qui vermibus saepe numero torquentur. Et licet Pharmacopoeae nostrae abundent medicamentis Authelminticis, spe tamen hucdum in eisdem posita, fere singuli cadimus ut plurimum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
