Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 537
Unproofread scanNot analysed yet
Qvum itaque Animalia non minus, quam Vegetabilia nobis sint alimento, nullus ideo dubitet, quin haec inter magna existat discrepantia: Nec semper in summa nutriendi vi, optima virtus latet, Primi in aurea nascentium rerum aetate homines, Vegetabilia pro cibo potissimum &unice adhibuerunt: Adventitius vero ille usus, animalium carnes devorandi, recentior est; ast, suis utrumque alimentorum genus gaudet praerogativis. Meum, B. L. jam ferit propositum, de molliori mitiorique illo corporis nutrimento, quod ex Vegetabilibus tantummodo desumitur, breviter agere, illamque Phytophagiae partem, quae mensam, Acetariis sic dictis, instruit, levi adumbrare penicillo. Diximus supra, animalia aeque ac vegetabilis alimentum corpori adfere; modum tamen &gradum haec inter maxime esse diversum. Carnes nempe ventriculi fbeneficio solutae &viribus vitae subactae, in gelatinam abeunt; dum porro Vegetabilia, eodem negotio, Emulsionis instar, elaborantur. Illa etiam, pauca ac consistentia dant excrementa; haec vero, multa ac solutiora: quod optimum est visu, dum pecora cum feris, e. g.