# Amoenitates academicae. Vol. 4 538

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/538

Bovem cum fele, Vegetabilia mitiorem generant uricomparamus. nam; carnes vero, acriorem & magis foetentem illam reddunt: est enim urina, salsilago illa a sangvine excreta, monstrans qualia evaserint, quae Vegetabilia sanmassae sangvineae sunt admixta. gvinem solutiorem Carnes vero densiorem & rubicundiorem reddunt; unde etiam animalia carnivora sunt ferociora; Phytivora autem mitiora. Angli, multum comedentes assatas crassasque carnes, plethorici, rubicundi & ardentes sunt; contra Itali pallidi sunt, atque molliori mitiorique corporis habitu gaudent. Vegetabilia corporis augent molem, idque ponderosius ac ad motum tardius efficiunt; Carnes vero incrementum minus promovent, leviusque illud reddunt & agilius; conferamus nempe rusticos Scaniae campestris, quorum alimenti partem pultes constituunt maximam, cum Lapponiae incolis, carnibus plurimum pro cibo utentibus, dum nostrae assertioni quisque statim lubens subscripserit. Cibus, ex Vegetabilibus paratus, Sangvinem refrigerat; ex Carnibus vero assumtis, humores fortiùs agitantur, & putridi fiunt: unde & australes gentes, aestuante sub sole viventes, plurima ex Vegetabilibus promunt alimenta; dum Septentrionales plerumque omnes Carnium esu magis delectantur, per longiores, quas traducunt, hyemes: En! rationem, cur nos, tempore aestivo, carnium haud bene sufferimus esum, hyemali vero, optime ex his convalescimus. Immo, ipsa etiam Natura, fervente sub Sirio, crebriorem & quotidianum carnis fastidit esum, qui mortalibus incautis febres adferret ardentes. Hac etiam Speciali Naturae lege, plurimâ nobis hyeme circumscripta quasi & abscondita sunt Vegetabilia; quippe quae tunc, corpus nimis refrigerando, vires facile debilitarent. aestate vero, Natura e sinu suo haec profert, & e novo quasi copiae cornu remittit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
