# Amoenitates academicae. Vol. 4 541

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/541
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/541

Omnia haec nutriunt, differenti tamen modo, quod in pecoribus optime conspicitur, quae succulentas aestate plantas, hyeme vero, siccum foenum consumunt: alvus enim boum hyeme, a sicco foeno, dura; aestate vero, laxa, a gramine recenti. Urina horum, per hyemem, uberioris est sedimenti; aestate vero, fere nullius. Primis diebus dum tenera carpunt gramina, alvus blande ducitur; autumno autem, cum foeno pro pabulo sint usura, in principio plerumque alvi obstructio sequitur. Hiberno tempore, obstructiones in visceribus boum, ex sicco hoc pabulo, generantur; quae tamen aestivo sole, per Vegetabilium succos solvuntur; diu enim a laniis est observatum, pecorum hyeme caesorum viscera, paulo ante veris accessum, concretionibus tartareis atque tuberculis hinc inde esse adspersa; cum vero aestate herbis recentibus pasta fuerint, raro haec inveniuntur vitia: quod olim Sylvius, Ettmüllerus, Boerbavius, & plures observarunt. Hincque Medici chronicos morbos, eosdemque pertinacissimos, succis plantarum, menstruo quasi catholico, solvere didicerunt. Dalekarli, qui omni fere vespere pulte vescuntur farinacea, alvo laborant obstipata, quare etiam quacunque fere septimana, pani butyro illito aquam affundunt, & hoc jusculum deinde sorbent. Pecora, quae hyeme pilis inconditis & densioribus hispida videntur, aestivo tempore, vegetabilium quasi plastica vi, nitida & quasi reviviscentia evadunt. Sequitur itaque selectionem etiam vegetabilium esse necessariam. OLERA apud Diaeteticos nuncupantur, quae cruda & viridia comedimus Vegetabilia, quaeque radicum, stipitum, foliorum, aliarumve plantae partium nomine insigniri adsolent: praecipue vero per haec intelligi volumus, 1.) Folia, ex plantis fragilibus, non tenacibus. a.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
