Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 542
Unproofread scanNot analysed yet
)Ex insipidis vel dulcibus, interdum etiam ex acescentibus; amarae vero, acres &stipticae, omni jure excludantur. 3.) Ex iis, quae fere sunt odoris expertes, &minime nauseosae. Haec denique vegetabilia, vel cruda eduntur vel cocta; majus, dum cocta sunt, praebent nutrimentum, quam a crudis sit exspectandum; haec vero ventriculum melius reficiunt, atque succo suo naturali &viridi, concretiones tartareas feliciter solvente, salinas quoque &acres, sangvini inhaerentes particulas, abstergunt; eoque respectu, Mundificantium nomine indicantur. OLERA CRUDA, per se plerumque insipida, oleo &aceto parantur; quare a posteriori horum condimento, Acetaria vocantur: quamquam sunt, qui ad Acetaria, Robos etiam fructusque acidos conditos referant. Acetaria itaque nostro sensu dicuntur, quae a plantis viridibus, aceto irroratis parantur, accedunt etiam interdum alia, variique generis condimenta, saporis tantum, vel ornamenti gratia. Folia sapore, odore, tenacitate, vel vi medica alterante destituta, huic optime conveniunt scopo; atque ex his praecipue teneriora, quaeque adhuc non perfecte evaserint virentia, ne tenacia admodum &digestu sint difficilia. Ad praeparationem vero ejusmodi Acetarii requiritur. 1.) Ut plantas huic aptas distincte noscamus, ne ulla, corpori nocituram adferre valens vim, sumatur. 2.) Ut tenerae, non maturae, colligantur plantae. 3.) Ut, quoad consistentiam, sint succulentae, vel saltem non nimis siccae. 4.) Ut glabrae, non villosae, sint; hae enim ingrato plerumque sapore lingvam adficiunt.