# Amoenitates academicae. Vol. 4 548

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/548

Qvum vero Lactuca parum nutriat, a sedentariis praesertim, apud nos aestimatur; a rusticis iterum & bajulis, prorsus contemnitur; quare & rusticus, ut historia est, a Domino suo ad coenam invitatus, dum Acetaria offerebantur, regerebat; gratias Tibi ago, gramina non edo. Et, ut Orexin excitat Lactuca; eo, quod tubum intestinalem purificet, haec, quae Augusti tempore ad finem coenae, circa principium hujus, Domitiano regnante, edebatur. Hinc Martialis cecinit: Epig. L. XIII. XI. Claudere quae coenas Lactuca solebat avorum; Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes? Germanus etiam rusticus, dum a quopiam invitabatur ad mensam, & patina Lactuca oppleta, ei offerebatur, interrogabat: cui bono haec essent? Resp. appetitum excitandi gratia; regerebat vero ille: adeoque in re praesenti non opus est, detur postquam appetitum explevi. 2. SCORZONERA Picroides: Terracrepola Monspeliensibus in Acetariis frequens est teste Clariss. Sauvagesio; nobis non dum usu recepta, cum etiamnum Hortis tantum Botanicorum apud nostrates innotuerit. 3. LEONTODON Taraxacum. Folia illius primo vere colliguntur, priusquam de terra plane sint exorta, & viridatem acceperint; exstirpetur & abjiciatur radix, foliis vero lavatis, oleum, acetum, & pauxillum salis, ut antea dictum, superinfundantur. Haec, quae diu in Australibus usurpata sunt regionibus, nuper etiam in nostras culinas sunt introducta; ineunte praesertim vere, & priusquam Lactucae tempus adfuerit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
