# Amoenitates academicae. Vol. 4 55

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SOMNUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/55

Observatu dignum est, quando Canicula Aquatica e cane Laevi foecundata, quod illi solummodo catuli, crispati evadant, qui sexus sunt foeminei; ita quoque dum foemina glabra, e cane aquatico impraegnata, catuli masculini solummodo crispi fiunt. Hoc phaenomenon quoque obtinet, quando gallinae Crispae cum glabris nuptias celebrarunt, quae experimenta generationi lucem aliquam adfundunt. Dum Catelli discurrere incipiunt, calceos arrodunt & quidquid illis occurrit, gestant & trahunt, signo eos dentitione laborare. Intra anni spatium debitam habent magnitudinem, quo sub tempore alacriores & jucundiores sunt. Sexus sequior, saepe intra annum, marem admittit. SONUS. Sonus Canibus admodum sonorus & singularis est, praesertim quem irati ebuccinant, Latratus dictus, qui magis sonorus & promtus quam alius cujusdam animalis, quique e longiquo exaudiri potest; eo tanquam minis, peregrinos & hostes omnes excipiunt & proseqvuntur, ac si quovis momento inhiarent. Solent autem facillime repelli, si quis manu expansa ungues ostendat, vel manu terram versus prehendat, quo se in fugam conjiciunt, quamvis mox recurrant timidi & circumspecti, ne lapidem sumserit homo, & si lapidem conjiciat, dimittit Canis hostem, dum morsu lapidem apprehendit. In insula Americae australis & imprimis Juan Fernandez consvetudinem latrandi omnino obliti erant canes idque ita ut cum anno 1743 capti essent a nautis & inter illorum Canes, qui latrare possent, positi, magna cum difficultate ab illis artem discere potuere. Uiloa Idem etiam in Urbe Cachao observatum, hinc canes ab Europa sumunt, ut horum indicio latronum insultum avertant. Collect. d’ Hist. Gen. des voyages T. VIII. p. 211.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
