Latin
INDTEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 559
Unproofread scanNot analysed yet
ad proponendum, ut aliquis rerum naturalium cognitione imbutus, ad Americam Septentrionalem mitteretur, qui inter alia detegeret, num haec in Svecia cum fructu seri possit, &quale inde sericum neat Bombyx. Hoc iter periculi &laboris plenum in se suscepit Cl. D. KALM, hodie Aboensium Professor Celeberrimus, &ita absolvit, ut jam, sub dio in variis nostris hortis egregie adolescat Morus haec. Sed cum ab eo tempore intensa adhuc nulla apud nos exstiterit hyems, certi quid hoc in negotio statuere non valemus. Interim nobis constat, hanc exhibere Bombyci svavissimum cibum, nobisque sericum haud vilis pretii. Mori tartaricae specimem siccum ad N. D. PRAESIDEM missum fuit ab expeditionis Asiaticae Adsessore Heinzellman, quod juxta Emporium Tanais (Azow) in silvis crescens observavit. Ex Geographicis &observationibus Meteorologicis scimus, ibidem rigidiores esse hyemes quam apud nos; Quamdiu vero non intraverit Europaeorum hortos, nec affirmare, neque negare possumus, num hoc in negotio nobis nostroque usui satisfaciat. Morus indica, descripta est in horto Malabarico Illa eo &nuper in Actuario Rumpsii p. 8. t. 5 minus nobis prodest, qvum imperfectas quasi habeat gemmas, adeò ut hyemes nostras ferre nequeat. Sic licet Bombyx hisce duabus postremis vesci possit, eas tamen ut superfluas seponimus. CAP. III. Ova Bombycum per literas &commercia facile e regionibus Europae meridionalibus obtinere possumus illaesa, gravissima licet hyeme. Servari tamen debent in loco frigidiori, ne calore excludantur cito nimis, vel quando nulla inveniuntur folia Mori. Hinc inclusa lagenis vitreis in cella deponi debent ne mucorem contrahant, vel ab insectis devorentur.