# Amoenitates academicae. Vol. 4 560

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, INDTEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/560

Et cum sero vernet Morus, exclusioni ova non sunt tradenda prius, quam vernavit Morus. Tum ponenda sunt in loco tepido, & ibi intra quatuor vel octo dies excluduntur. Larvis parvis, atris, nuper editis folia Lactucae porrigi solent, usque dum firmiores evadant dentes, praesertim si folia Mori sint adultiora. Postea foliis Mori aluntur; cirea quod probe cavendum, ne sicca & arida, neque rore aut imbre humida sint folia; ex his enim hydropem contrahunt. Recentia illis dantur folia, quando arefiunt proposita, vel illa devorarunt. Quando sicca evadunt folia, una cum excrementis ejicienda sunt, ne Larvae quotidie ex illorum foetore inquinatae, morbis graventur & emoriantur; adeoque methodus Chinensium egregia est capsulas scilicet subtus tegere rete, ut consumtis in priori follis, ex ea sponte se recipiant in novum super impositum vas, recentibus foliis impletum, qvum facile percipiant nova folia, neque hoc pacto manibus aut instrumentis transponenda laedantur. Ab ovo usque dum pupae evadunt Bomhyces & nere incipiunt quinque fere praeterfluunt hebdomades, quo tempore in domibus asservandi sunt, ne pereant rigore aëris, rore, noctibus frigidis, nec a Passeribus aliisque devorentur avibus, nec ab Ichnevmonibus laedantur. Cavere etiam debemus ne vapore pereant. Sub ipsâ Bombycum scena quinque occurrunt stadia, quae quatuor distingvuntur SOMNIS, qui nihil aliud important, quam tempus illud quadripartitum, quod vitam eorum demetitur, antequam Phalaenae evadunt. Ex horum temporum cognitione dignoscere licet eorum aetatem & morbos infestanses.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
