Latin
INDTEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 561
Unproofread scanNot analysed yet
Primum stadium ab ovo, durat per septem dies ad depositionem vestis fuscae, quo primus somnus Niger esse dicitur, tunc duobus postremis diebus vix edit. Secundum, numeratur spatium temporis abhinc octo dierum, dum vestimenta induens alba, iterum edere desinit, sub somno secundo sc. Albo. Pro Tertio habentur octo illi dies a praecedentibus, dum iterum tertia vice nova ornatur cute, quod tertio somno Desquamationes comprehenditur. Quartum absolvunt dies octo sequentes, quibus exactis ultimum corium deponunt, sub somno dicto quarto Excoriationis. Quinto stadio iterum edere continuant per septiduum, abstinent dein ab omni cibo &nere incipiunt. Haec quinque stadia inter quatuor somnos, iis, qui Bombyces colunt, regulae instar erunt, secundum quam pabulum illis porrigant. Primo stadio aliquoties de die illis tradenda sunt folia. Secundo semper bis, mane &vesperi. Tertio ad minimum ter de die appetunt recentia folia. Quarto pluries de die nova exspectant, tam enim avide edunt, ut dentium crepitus audiatur. Quinto stadio minime esurire debent, quoniam inde minus nent. Sub somno nulla folia afferantur, sed in quiete relinquantur, ideoque necesse est ut Larvae sint aetate aequales, nec aliae teneriores, aliae adultiores simul mixtae, sed in distinctis vasculis asservatae; minime autem oportet mutare vasa sub somno earum, qvum sub hoc actu in quiete degant necesse sit; ceterum observandum ut sufficiens semper illis locus concedatur, plures enim si arcte coacerventur, saepius aegrotant &morbis contagiosis inficiuntur, quibus facile plurimi pereunt. Tomus Qvartus.