Latin
AUCTORES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 573
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc itaque regionem Anates plurimas, &numerum provincias australiores inhabitantium longe superantes, ibi ut nidulentur, elegisse invenimus, idque eam ob causam, quod facile, &sine longa inquisitione, dum ova fovent, ea ne frigore laedantur, ex larvis dictis esculenta sibi procurare possint: inter illas enim obtinet polygamia, ubi in feminas solas omnem curam conjiciunt mares; tam ovis incubandi, quam foetus exclusos nutriendi. Larus parasiticus, pisces ipse capere non valens, sed Laros alios, maxime edaces, prosequendo victum sibi procurans, lusus Clupearum, in sinu Bothnico frequentissimos, invisit, ibique copiosissimus cum aliorum lucratur damno. RALLAE plurimae Lumbricis victitant; hinc aestate coguntur ob calorem intensum aridamque inde terram quam non ferunt lumbrici, deserere australes regiones, uti etiam hyeme boreales, dum gelu ad lumbricos aditum ipsis denegat. Hae emigrationes, vel fugae, in quam autumno, eminente frigore se conferunt Aves, causae sunt praecipuae: possunt etiam plures esse, nobis ignotae, ut structura ipsa corporis ratione transpirationis &alia. Reditus vero earum in regiones nostras hyperboreas, quem vere primo ineunte aestate videmus, rationem reddere, opus majoris est difficultatis. Paludes &fluvios plurimos quos, quae terris nostris borealibus, alpibus praesertim Lapponiae altissimis, tempore brumali cadit, &vere, admisto calore solis, liquescit, procreat nivium copia magna, culicum, quibus victitant plurimae, multitudine abundantes, reditus causam non habeo minimam. Dies longiores &noctes lucidae, de quibus tempore aestivo laetamur, tam sibimetipsis, quam pullis suis gulosis, penum commode comparandi, occasionem praebent. Silvae nostrae vastae denseque Avibus, homines strepitumque omnem timentibus, refugia &domicilia sunt aptissima. Calor regnorum Europae australium magnus, plumis ad minimum pellitas, quales sunt Anseres, ad plagam sibi frigidiorem quaerendam compellit. Patria praeterea &Conivetudo nec minima conferunt; ad loca enim, quibus, tam in victum sibi pullisque suis acquirendo facili, quam aliis praerogativis gaudente, vita antea fruiti sunt, iisdem iterum ut utantur commodis, revertuntur.