Latin
EXOTICAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 579
Unproofread scanNot analysed yet
at Willugbaeus Ornith. 145. per totam hiemem in Angliam permanere observat. 41. TRINGA Vanellus, CHARADRIUS Pluvialis &Hiaticula in paludibus Lithuanicis hiberHIRUNDINES &CICONIAS inter aquam se demergere per hiemem, pulcherrimis observationibus demonstrat. p. 193 &seq. *HASSELQUIST p. m. in itinere suo Orientali pulcherrima observavit, e quibus excerpta nonnulla, hanc ipsam tangentia rem, pagellas ad illustrandas has, adferre haud ineptum existimaverim, quae sequentia sunt. 43. TRINGA Charadrius &SCOLOPACES variae mensibus Decembri &Januario Natoliam ingrediuntur, ad Aegyptum vero, ubi hiberna sumunt, ex Graecia &Turcia, quemadmodum ex Europa Natoliam proficiscuntur, initio Octobris accedunt. 44. STURNUS e Gallia, Italia &Europaaustrali Aegyptum mensibus hiemalibus adit. 45. EMBEDIZA Hortulanus, sive Ficedula mense Septembri Aegyptum advenit. 46. CHARADRIUS Pluvialis mense Novembri ad Aegyptum accedit, ibique per totam hiemem &maximam veris partem commoratur. Numne itaque, inter nos aestivantes Pluviales, qui etiam inter ultimas vere reduces sunt, tam longum expediisse iter credamus? 47.