Latin
SOMNUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 58
Unproofread scanNot analysed yet
Mirandum sane est, quam prudenter natura genus gallinaceum sylvestre a Feris tectium esse voluerit, illo enim tempore quo Tetraonum species in sylvis ova fovent supra ipsam terram, omni carent odore, adeo ut Canis, etiamsi sagacissimus, aeque ac reliquae Ferae, Urogallum &Tetricem minorem inscius praeterire cogatur. It. Scanic. 358. Apud Gallos aliosque, pecora, quae prope agros pascuntur, sequi solent Canes, ut ista impediant, ne segetem attingant, unde sumtum &laborem sepibus exstruendis impendere non tenentur incolae. Eodem Canum beneficio utuntur Lappones, quorum Tarandi uno coetu aliter non continerentur, sed huc illucque currerent; canes hi, Pastoris socii, inter ordinandam gregem Mures Lemmos, qui ibi ad magnam copiam inveniuntur, edunt. XIII.