# Amoenitates academicae. Vol. 4 58

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SOMNUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/58

Mirandum sane est, quam prudenter natura genus gallinaceum sylvestre a Feris tectium esse voluerit, illo enim tempore quo Tetraonum species in sylvis ova fovent supra ipsam terram, omni carent odore, adeo ut Canis, etiamsi sagacissimus, aeque ac reliquae Ferae, Urogallum & Tetricem minorem inscius praeterire cogatur. It. Scanic. 358. Apud Gallos aliosque, pecora, quae prope agros pascuntur, sequi solent Canes, ut ista impediant, ne segetem attingant, unde sumtum & laborem sepibus exstruendis impendere non tenentur incolae. Eodem Canum beneficio utuntur Lappones, quorum Tarandi uno coetu aliter non continerentur, sed huc illucque currerent; canes hi, Pastoris socii, inter ordinandam gregem Mures Lemmos, qui ibi ad magnam copiam inveniuntur, edunt. XIII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
