Latin
INDIGENAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 582
Unproofread scanNot analysed yet
Migrantem quoque fine mensis exsolationis concomitatur Motacillam. Falcones reliqui migratorii primo redeunt vere, autumno autem, ad destructionem aestatis, catervatim decedunt. STRIGES omnes per integrum hiemale tempus inter nos versari, crediderim: frequenter enim Bubonem, Fn. 45. Ululam, Fn. 48. &Strigem albidam Fn. 54. hieme conspexi. 54. LANIOS, tam Excubitorem, Fn. 181. quam Collurionem, Pn. 180. non nisi aestate quidem unquam vidi; an vero inter aves migratorias sint, nec ne, dijudicare nescio. *PICARUM ex Ordine aliae permanent, emigrant aliae. 55. CORVI per hiemem totam apud nos habitantes sunt. 56. Corvus Corax; Fn. 69. &57. Corvus Pica, Fn. 76. quae omnibus anni temporibus, aeque hieme, ac aestate, ad pagos deambulat; 58. Corvus infaustus, Fn. 187. per totum annum silvas Norlandiae inhabitans; 59. Corvus glandarius Fn. 74. f) &quem medio hiemis inveni saepe &confixi. o) Hinc concluditur, Accipitres bos migratorios non, nisi casu, quid nobis afferre damni; cum praeterea per totam hiemem absint. f) Haes cum pagos tempore hiemali advolat, maximi &insoliti frigoris indicium ruricolis est. 60. Corvus Caryocatactes Fn. 75. ex Helvetia, Stiria, Austria superiore initiante autumno volitat in Austriam inferiorem teste Kramero.