Latin
OLFACTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 59
Unproofread scanNot analysed yet
In Norlandia &Lapponia alio plane modo venari solent, quam nostrates; Canis enim ibi adligatur ad Cingulum venatoris, postomide adposita, ne latret, &cum Canis taciturnus naso elevato, persentiscit animalis odorem ab aëre adductum, venatorem ad feram ducit Immo tanta odorandi vis canibus inest, ut Canis avicularius possit latrando designare, quod avis in hac vel illa arbore sedeat; sic quoque stando indicat, ubi Perdices in agro jaceant, eas denique ad mandatum venatoris lente pellit &tandem perterret. Collectis viribus Ursum &Leonem tenet; Taxum e speluncis expellit, &ubi ad litora repit, Anates, quae in aquis natantes illum mirantur, propius ad se allicit, ut venator eas globo feriat; dum animalculo cuidam supervenit, venatori signum dat, ut alia taceam. Tubera apud exteros canum ope in sylvis investigantur, quae levi latratu &terrae fossione indicant. Apud Siberiacos plures Canes rhedam trahunt, uti apud nos Equi &Tarandi, quibus viatores ab uno diversorio ad alterum proficiscuntur, &peregrinatores, qui ibi versati sunt, asseverant omnes, antequam viatores veniant, per totum diem illos ululare, signo tanquam infallibili incolis, quod quis iter facturus, proxime appropinquet. In urbe Lima canes sunt tanquam Vaticinatores, nam antequam terrae motus eveniat, ululando latrandoque illum annunciant. Ulloa itin. tom. I. p. 465. Apud Nos, Matres familiarum, ex Canum multo latratu, se posse vaticinari credunt, quod peregrinus quis adventurus sit.