Latin
INDIGENAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 595
Unproofread scanNot analysed yet
in silvis per totam aestatem habitat, hieme autem pagos advolans, horreas nostras proterve frequentat. 126. Emberiza Hortulana Fn. 208. mense Martio rarissime Sveciam nostram, ibi ut nidum construat, aggreditur, regnorum Europae magis australium incola. Autumno regiones Europae maxime in meridiem vergentes petit, &putant Auctores plurimi in Africam hiemem eam fugare. 127. FRINGILLA celebs. Fn. 199. Mares inter primas sunt aviculas, quae sonum suum hieme usitatum in cantum vertunt jucundissimum: vere primo, sub initium mensis regelationis, arboribus ad pagos insidentes garruli, foeminis adhuc absentibus, ver indicant adstans. Redeuntibus denique turmis maximis, quae coelum fere abscondunt, foeminis, omnes conjuges requirunt, quibus conjuncti silvas petunt, ibi ut nidulos construant &multiplicentur. Initio mensis defoliationis mares suos, apud nos remanentes, foeminae deserunt mutabiles, solae regiones petentes peregrinas. In hanc dum se conjiciunt fugam, comites se invicem praebentes, &undique convenientes innumerae, in turmas denique coalescunt maximas: quae omnes Scaniam, Daniam, Holsatiam &Belgium praetervolantes, in Europam emigrant australem.