Latin
CONCLUSIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 599
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquae nutrimenti praesertim defectu coactae, alia in loca ad vitam illis sustinendam necessaria, quae praebent, &quibus potiri licet, aufugiunt: Anseres, quibus in aquis degere, &ex illis penum suum colligere plurimum injunxit natura, dum lacus &amnes nostri, Mare ipsum Balticum glacie concrescunt, ut patriam relinquant, necessum habent: Scolopaces, quae ex paludibus vescuntur lectis, glacie etiam praepediuntur: Passeres tenuirostres sive Insectivori, absconditis Insectis, ipsi absconduntur. §. VIII. FINIS. Quae vero per emigrationes hasce avium in amplissima Oeconomia Divina efficiuntur res, quas magnas existimo, investigare difficilius est. Sub hac sua peregrinatione ipsae variis gentibus exteris, quemadmodum etiam sine dubio animalibus quibusdam, in praedam cedunt. Quomodo Anseres, dum sub hac sua fuga piscium vere vescuntur ovis, eorum multa diglutiunt integra, eademque post diem, vel ultra, in aliis emittunt aquis aeque indemnia ac ea devoraverant, Piscium ita sementim facientes, temporibus recentioribus pulcherrime, demonstravit Gmelinus 1). Plantarum imprimis semina legunt °lutiunt Passeres, copiosus assumta reddunt integra, quae projecta germinant in remotissimo saepe loco. Sic Ager purissimus ab Alaudis aliisque saepe contaminatur copiosissimis plantis aliis: Medicagine lupulina &c quarum semina ponderosiora non venti aut alia adminicula, quam solae aves transtulerunt. Quomodo herbae alpinae, in alpibus, a Lapponicis nostris longissime remotis, habitantes, illis tamen communicentur, adhuc latet: numne cum tabulariis hisce semina transportentur earum? Cicot) Fl. Sib. p. 25. Ciconiae Aegyptum a Ranis &Mphibiis u), quae post inundinationem Nili totam illam terram obtegunt, quemadmodum etiam Farones Palaestinam a muribus x), liberant. IA. Quod praeterea.