Latin
STATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 64
Unproofread scanNot analysed yet
STATIONES TEINTARONE, SUB PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI, Proposita ab ANDREA HEDENBERG, Holmiens. psaliae 1754. Apr. 3. es herbaria, a pluribus quidem incepta, a nemine vero ad umbilicum perducta est, obstat enim partium, eandem ingredientium, multitudo. At scientia haec novissimo aevo cum excoleretur, &a systematum conditioribus luci exponeretur factum est, ut variae considerationes plantarum sepositae sint, neque id mirandum, quod omnia uno temporis puncto fieri nequeunt. Usus Herbarum multiplex, variis &innumeris rebus inserviens, alia atque alia ratione ut considerentur, facit. Etenim idem Systematico non est tractandi modus, ac descriptori; aliter ab eo pensitari debent Plantae, qui Medicinae, aliter qui coloribus induendis, &aliter ab eo qui usui oeconomico eas tribuendas velit. II. Fuit, cum Botanici Plantas in methodum, fructificationi conformem &legitimam, redigere nondum didicerant. Quidam, ratione DURATIONIS, in Arbores, Perennes, Biennes &Annuas, easdem divisere. Multi ratione TEMPORIS, secundum menses, quibus maxime essent floriferae. Nonnulli denique ratione LOCI, quo nascuntur &habitant, in Aquaticas, Palustres, Pratenses, Sylvaticas &c. dispescuerunt.