# Amoenitates academicae. Vol. 4 64

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, STATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/64

STATIONES TEINTARONE, SUB PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI, Proposita ab ANDREA HEDENBERG, Holmiens. psaliae 1754. Apr. 3. es herbaria, a pluribus quidem incepta, a nemine vero ad umbilicum perducta est, obstat enim partium, eandem ingredientium, multitudo. At scientia haec novissimo aevo cum excoleretur, & a systematum conditioribus luci exponeretur factum est, ut variae considerationes plantarum sepositae sint, neque id mirandum, quod omnia uno temporis puncto fieri nequeunt. Usus Herbarum multiplex, variis & innumeris rebus inserviens, alia atque alia ratione ut considerentur, facit. Etenim idem Systematico non est tractandi modus, ac descriptori; aliter ab eo pensitari debent Plantae, qui Medicinae, aliter qui coloribus induendis, & aliter ab eo qui usui oeconomico eas tribuendas velit. II. Fuit, cum Botanici Plantas in methodum, fructificationi conformem & legitimam, redigere nondum didicerant. Quidam, ratione DURATIONIS, in Arbores, Perennes, Biennes & Annuas, easdem divisere. Multi ratione TEMPORIS, secundum menses, quibus maxime essent floriferae. Nonnulli denique ratione LOCI, quo nascuntur & habitant, in Aquaticas, Palustres, Pratenses, Sylvaticas &c. dispescuerunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
