# Amoenitates academicae. Vol. 4 66

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, STATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/66

1:0 Unicum & solidum recte Solum hoc natale vocatur fundamentum, quo omnis nititur Horticultura, adeo ut non alius, quam qui solum vegetabilium natale perspectum habet, idemque imitari novit, huic muneri sit admovendus. Quod D. D. Praes. pluribus exposuit in Actis Reg. Acad. Scient. A. 1739. Experim. I. Nempe quando semina exotica in hortis Academicis propaganda sunt, omnia experimenta incerta evadent, si plantarum earundem solum ignoramus: Botanici idcirco Professoris est, de hac re erudire hortulanum, qui alias haud dubie in caecorum experimentorum versatur caligine; Quid? quod Horticultura talis mera emperica fiet & obscura notitia. Hortulanum igitur, diversas plantarum species, in Horto suo alere cupientem, ad hanc amussim hortum instruere oportet, nimirum varias soli, ut ita dicam Species & Climatum praestabit. Horticultura solidum illud fundamentum agnoscens, in coetu eruditorum hucusque desideratur, atque nostro tempore, adcuratissimi hortulanorum libri, cujusvis plantae historiam atque tractationem amplam exhibent. Hi libri, ad volumina, ulla alia plantarum historia majora increscere possunt; quae tamen omnia, in Compendia succincta reduci, ibidemque Classibus nonnullis, clare & sufficienter proponi secundum solum natale deberent. 2:do 2edo Postquam populares nostri assidui, non sine arduo labore, Oeconomiam instruere coeperunt, quid quaeso, familiarius, quam quod vel Gramina exotiea arcessant in usum pratorum, vel etiam e repositoriis semina foeni colligant, quibus sternant campos? Hoc tamen plerumque incassum evadere comperimus; caussa est quod nesciant, quonam oriunda & consequenter, quonam serenda solo. Sic semina, ex palustribus plantis desumta, si campis aridis sata fuerint, agricolam nunquam ditabunt & contra. Vidimus semina plantarum quarundam papilionacearum, in locis nemorosis laete viridantium & a pecoribus maxime appetitarum, quae sub spe ejusdem fertilitatis, sed fallaci, in pratis apricis sata fuere.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
