# Amoenitates academicae. Vol. 4 71

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, STATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/71

fuerit, ejusdem forent saporis. Artemisia maritima, nostris qui oritur litoribus, adeo eximia pollens fragrantia, ut vel cum ipsa Lavandula certare videatur, haud quidem aegre in Hortis plantari potest, tantum vero grati odoris ibi amittit, ut ne vix quidem Artemisiam Absinthium dictam superet. Itaque, hujusce plantarum natalis soli notitia, haud exiguum medicinae nostrae praebet usum, & digna videtur, quae accuratius pensitetur medicis, nimium plerumque Pharmacopolis confidentibus, qui persaepe de effectu parum sunt solliciti, modo speciem petitam praestare possint, ideoque quod citius parari possit porrigunt. VII. Opus quidem perlongum foret, id quod arctis paginarum limitibus compelli nequit, si rationes perscrutarer, cur certae plantae tractu specialis soli circumscribantur, at otium in his nobis fecit D. D. PiS, partim in ejus Philos. Bot. p. 265. partim in ejus Itin. Olandico, Gothlandico, Westrogothico, Scanico: e. g. quomodo plantae maxime laetae, imo amoenissimae, depresso nascantur solo pratisque apertis, ad solum vero unius bombardae jactum altius ascendentes, non nisi aridissimas inveniamus macilentasque herbas, quae communes sunt Sylvarum, quam maxime sterilium, in remotiori nostro septentrione It. Wgoth. p. 74. Primo etiam intuitu mirum videtur, quod ipse plantae ALPINAE, ex Alpibus Lapponicis in Hortos nostros translatae, raro persistant, sed hiemali frigore destruantur; cum tamen maximam frigoris vim in Lapponia, praesertim inter juga alpium nostratum dominari novimus, ut jurare quis posset herbam Lapponicam apud nos ob frigus non posse emori.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
