Latin
STATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 72
Unproofread scanNot analysed yet
Horum vero montium structuram altius pensitantibus ratio perspectu facillima est: in Alpibus Lapponicis quando breve tempus vernale principio mensis Julii denudavit loca inferiora, adeo ut plantae alpinae ibidem nasci, flores expandere &fructum perficere potuerint, ineunte Augusto primum nocturnum gelu adstringit terram, quae postmodum cumulis niveis cooperta sit ingentibus, quos frigus non penetrare valet, &sic plantae servantur a gelu ad iolstitium usque proximum aestivum. Maxima deinde pars nivis (inter juga montium) intervallo octo dierum, in aquas resolvitur, plantisque gelu nocturno liberis, illico germinandi est Facultas. Contra apud nos Ver diuturnum frigus hiemale cum diebus ferenis &amoenis commutat saepissime, noctibus vero summum grassatur frigus, teneras plantas comburens, radicesque evellens, ut nudae in superficie terrae jaceant &instante die solis aestu arefiant, quare etiam Pl. Alpinae, quae has vicissitudines contrarias pati non valent, extra Alpes non nisi in paludibus caespitosis conspiciuntur, quae licet alpibus repugnare videantur, arcta cognatione easdem contingunt, grossiore enim constant humo, &aegre congelantur; quod nostrates passim confirmant, quibus hiemali tempore tali via iter faciendum &tandem congelatae, gelu suo vix destituuntur ante medium aestatis, quo omne frigus aërem reliquit, VIII. PI. SUCCULENTAE aridissimis tantummodo nascuntur rupibus, ubi summa cum admiratione contemplamur easdem parcissimo, ut fere nullo, alimento pingvefieri &ab Hortulanis cultas &sufficienter irrigatas statim putrefieri. Ex aëre has maximum attrahere alimentum hinc colligi potest, quod e. gr. Aloe perfoliata librae unius ponderis, si radice carens in cubiculo subter tectum suspendatur, tantum capit incrementi, ut saepius intra anni spatium, priorem amplitudinem &pondus duplicato vincat.