Latin
ESTRES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 89
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusmodi Florae, ut Compendia, ita haud parvo quidem sunt subsidio incolis, aliisque, qui intra ejusdem regionis plagas degunt, plantasque istius terrae sibi familiares redere gestiunt; deinceps in illis itidem videre licet, quasnam &quam diversas quaevis terra gignat producatque plantas, pro ratione situs atque soli, unde, uti Regionum, ita &plantarum mutua &haud parva differentia originem trahat sui. Circa ejusmodi Floras dolent plurimi, quod eaedem plantae a diwersis Auctoribus sint indigitatae nominibus saepe diversissimis, cum aliis placuerit hujus Auctoris, aliis vero alterius nomina adhibere; ut haec nomina non ab aliis, quam qui vel instructissima Bibliotheca Botanica sunt instructi, vel etiam longa experientia in arte demum evasere doctissimi facile intelligentur. Mecum consentientes hac in re certe habebo, quotquot carent rarissimo libro PETIVERII Herbario Britannico dicto; quo destitutus plurimas plantas anglicas seponere debui. Huic morbo facile mederentur artis periti, si omnes Florae iisdem nominibus proponerentur, circa easdem plantas, tamquam communi lingua, ne opus esset unicuique ob novam &diversam Floram evolvere Synonyma, &quasi e novo artem addiscere, sed dignoscerentur aeque facile nomina ac individua ejusdem speciei plantarum. Glaciem igitur in hac parte Botanices soluturus, FLOFEORAM ANGLCAM, in se perquam prolixam, succincte explicandam suscepi, modo quo omnes exoptavi Floras propositas; quod enim si fieret cum reliquis Europae Floris, nullus sane dubitarem, quin longe luculentiori luce illucesceret tandem Botanice.