# Amoenitates academicae. Vol. 4 91

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/91

CAPUT SECUNDUM. BRITANNIAE nomine continetur Anglia, Scothia atque Hibernia, quae sunt insulae, sitae in Oceano Atlantico, intra 50 & 61 gradus in latitudine, & intra 12 & 19 gradus in longitudine; porrigitur ergo BRITANNIA, a plaga boreali ad frigidas, & a Meridionali ad calidas Europae regiones, quo ipso efficitur, ut varia tamque diversa vegetabilia in Anglia crescere seu vigere possint; nimirum, tum illa, quae communiter in Meridionalibus, tum etiam illa, quae in Europae Septentrionalibus nascuntur. Praeterea, cum haec terra undique circumdetur mari, ita major inibi reperitur copia plantarum Marinarum atque Maritimarum, quam ulla in alia regione EUROPAE. Anglia haec constat partim sylvis & nemoribus, partim campis & apricis, & heic praecipue locorum occurrunt varii campi & monticuli CRETACEI, quos circa variae etiam plantae terram amantes siccam; humidam vero atque putridam prorsus respuentes, crescunt, ut e. gr. Hedysarum Hipocrepis, Reseda, Rubia cynanchica, Verbena &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
