Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 92
Unproofread scanNot analysed yet
De caetero, dantur etiam hisce in Regionibus variae altissimaeque ALPES, quae per altitudinem loci, &perennem nivem, plantas producunt Alpibus proprias, quales sunt in WALLIA Snowdon &Caderidin, in JORCKSCHIRE Ingleborough, Hardknot, nec non in ARRONIA, WESTMORLANDIA, ut &in SCOTHIA Betaik, atque in HIBERNIA Mangarton &Sligo, quibus in locis diversae plantae mere Alpinae, ut: Saxifragae, Rhodiola, Papaver, Serratula, Dryas, Arbutus, Alchemilla, Sibbaldia aliaeque se sistunt. Haec regio praestat cuilibet alii multitudine specierum Menthae, plurimisque gaudet Euphorbiae speciebus. Nonnullae etiam heic occurrunt plantae, in aliis terris Europaeis perquam rarae, ut: Potentilla fruticosa, Sibthorpia europaea, Dianthus glaucus, Cistus surrejanus, Bartsia viscosa, Erica cantabrica, Sisymbrium monense, Mentha piperita, Euphorbia portlandica, Smyrnium cornubiense Lychnis drubensis, Polypodium cambricum, Trichomanes tunbringensis. Gnaphalium margaritaceum, &Dactylis cynosyroides incola alias AMERICAE septentrionalis, in Anglia jus civitatis obtinuerunt.