# Amoenitates academicae. Vol. 4 92

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/92

De caetero, dantur etiam hisce in Regionibus variae altissimaeque ALPES, quae per altitudinem loci, & perennem nivem, plantas producunt Alpibus proprias, quales sunt in WALLIA Snowdon & Caderidin, in JORCKSCHIRE Ingleborough, Hardknot, nec non in ARRONIA, WESTMORLANDIA, ut & in SCOTHIA Betaik, atque in HIBERNIA Mangarton & Sligo, quibus in locis diversae plantae mere Alpinae, ut: Saxifragae, Rhodiola, Papaver, Serratula, Dryas, Arbutus, Alchemilla, Sibbaldia aliaeque se sistunt. Haec regio praestat cuilibet alii multitudine specierum Menthae, plurimisque gaudet Euphorbiae speciebus. Nonnullae etiam heic occurrunt plantae, in aliis terris Europaeis perquam rarae, ut: Potentilla fruticosa, Sibthorpia europaea, Dianthus glaucus, Cistus surrejanus, Bartsia viscosa, Erica cantabrica, Sisymbrium monense, Mentha piperita, Euphorbia portlandica, Smyrnium cornubiense Lychnis drubensis, Polypodium cambricum, Trichomanes tunbringensis. Gnaphalium margaritaceum, & Dactylis cynosyroides incola alias AMERICAE septentrionalis, in Anglia jus civitatis obtinuerunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
