Latin
CAPUT TERTIUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 93
Unproofread scanNot analysed yet
saepe exulant in Svecia, ubi Creta vix occurrit, contra vero in Anglia, ubi colles cretacei frequentissimi. CAPUT QUARTUM. Initio proxime praecedentis Seculi putabant Botanici nationem Anglicanam minus aptam, immo prorsus alienam esse a Studio Botanices; exitus vero ejusdem seculi contrarium satis superque probabat, dum plures in Anglia, quam alias per totam Europam, uno eodemque tempore exorti sunt Botanici, qui tam multas, tamque varias detegebant plantas, tam per Britanniam, quam per Indias nascentes, ut universus terrarum orbis literatus horum indefessum studium &Rei herbariae peritiam admiraretur. Quod qui Raji, Morisoni, Bobarti, Plukeneti, Petiveri aliorumque scripta evolvit, adeo ex omni parte sufficienter demonstratum comperiet, ut nil supra.