Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ex humido nimis corrupto frigidoque aëre, dum corpore hauritur, transpirationique obicem ponit insensibili, perspirabilique hocce retento humidoque attracto, eam praecipue progigni, vero est simile. E staticis enim edocemur, corpus continue nostrum insensibili modo perspirare debere, si valetudo erit tuenda, protractamque perspirationis hujus suppressionem, maxima ex parte, ea excitare symptomata, quae huic febri sunt propria. Neque etjam ignorare quemquam credimus tempore aestivo, post copiosiora transpirationis sensibilis effluvia, corpus magis, quam alias bibulum esse; hancque attractionem madidi impurique aëris morbum hunc equidem efficere arbitror. Hinc ratio patet, cur illi praeter ceteros eidem deprehenduntur obnoxii, qui in aëre hujusmodi diu saepiusque sunt versati. Caussa autem praedisponens in corpore bibulo erit quaerenda, sive a morbo quopiam praegresso, perversa diaeta, peculiari habitu, sive alia caussa, id ita sit constitutum. Hujus rei satis luculenta, mihi prebeantur exempla in nauticis, qui, caussis hisce praedisponentibus praesentibus, postquam majorem noctis partem, excubiis consumsissent, idque in humido, frigido, impuroque aëre, illisque peractis, mox, sub umbraculum navis, ubi aer longe erat corruptior, in udis vestibus, pernoctatum ivissent, postero plerûmque die, febre isthac corripiebantur. Ad praedisponentem caussam etjam pertinet, quod nautae, ii praesertim, (qui Rote-hät. mán vocantur,) unicam solum tunicam, quin immo si plerosque respicias, unum, vel forte bina indusia possideant, quibus amicti &excubias agent s, quasvis aëris injurias sustinent, transpirationem a suppressione, seque a frigore &humidi attractione defendere non possunt, &postmodum prope madefacti discubitum eunt. Cui tanto malo optime consultum foret, si pro singulis navibus certus numerus tunicarum indusiarumque pararetur, ut esset, quo, &frigus, &humectationem, &sordes, inprimis cum morbis afflictarentur, arcere miseri valerent.