# Amoenitates academicae. Vol. 5 100

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, DYSENTERIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/100

Aliquot abhinc annis dum Variolae, Upsaliae, funestissimae, omnes fere in vicinio abripiebant pueros, N. D. Praeses liberorum suorum collis Moschum, ut mos diu fuit Norrlandiae, appendit: quo id impetravit, ut pestifero hoc malo intacti permanserint. Variolis nuper infectorum femora fomento, e lacte saccharato, fovere, more receptum est, quo insecta illinc allici quasi videntur; femora enim, pustulis, utpote assata evadunt, reliqua vero corporis pars minori Variolarum multitudine afficitur. In pueris ad Variolas praeparandis Mercurialia & Sulphurata adhibentur, & oculis, ne laedantur, applicatur Crocus, quo nautae indusia, ne supra modum pediculis torqueantur, colorant. Chinenses, Variolas inserentes, puri, naribus admoto, Moschum addunt, ut eo Acaros, e same, in frontis sinum expellant. Vulnus quoddam Variolis laborantis, non prius, quam malum hocce corpus reliquerit, consolidari, & exanthemata quam maxime ibidem accumulari, a vivo quodam, quod, urgente injuria interna, hunc velut exitum quaerit & confugium, provenire quoque videtur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
