Latin
MORBILLI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 101
Unproofread scanNot analysed yet
Verbo: omnia remedia, Variolas &Morbillos adrepentes vel antevertentia vel curantia virtute pollent insecta occidenmdi vel eorum halitum saltem non ferende, ad ex teriora corporis pelluntur, &in fugam caguntur. PESTIS. PESTEM absque contagio e terris exteris, in urbibus potissimum maritimis, apud nos nunquam oriri: hanc ipsam multiplicari &propagari: hanc in locis calidioribus, putridis &humilibus pessime grassari: hanc corruptorum aëris statuum ope ingravescere, versus hiemem comprimi, vere autem &aestate adventante erumpere: hanc perpurgatas domos, teste 1), Timoli, non ingredi: hujus adventum alios, plerumque, morbos contagiosos praenunciare: hanę eadem semper servare exanthemata: hujus miasma aeque per salivam deglutiri ac per cutis poros irrepere: hanc ipsam, ex acido, in aëre, elangvescere, acidisque, secundum experimenta D. Sylvii, praeveniri: hanc denique, Moscoviae regnum haud ita pridem aggressam, Mercurialibus, notissimis contra Scabiem Acarinam remediis, feliciter, teste Schreibero, esse curatam: Moschum, &Camphoram, Pestis curae, ut idem refert, inservire, observationes sunt verissimae, quae insecta, illius utpote caussam indicare videntur. Morbos Siphiliticos, praesertim qvum absque fluidorum contactu, per oscula, pocula, copulam &sudores nunquam nascantur, intima cum Peste conjunctos analogia, ab animalculis quoque ortum ducere putamus, sed aquaticis. Hinc constare videtur Febres ejusmodi ex Acaris excitari, ut quae medicamentis appropriatis pelluntur. Quamobrem Scabies &Dysenteria apud nos.