Latin
RANSMUTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 116
Unproofread scanNot analysed yet
Duravit haec opinio, quamdiu plantae earumque flores conspiciebantur e longinquo &fugitivis oculis; postquam vero Malpighius, Tournefortius &alii armatis oculis inspiciebant, describebant &delineabant florum partes, etiam minutissimas, cum earum differentiis, &ex his plantarum genera constituebant diversissima, ex fructificationibus aeque diversis prognata, obmutuit haec opinio. Differunt enim inter se haec dicta Cerealia s. Gramina ut Ovis, Cervus &Camelus, nec unica pars figura &proportione convenit, sed aeque diversa sunt generum structura haec gramina, ac in sua specie constanter uniformia. Qui potest concipere Haedum progenerari a Lepore, Cervum a Camelo, ille etiam solus capiat Secale ex Avena aut Hordeo prodire. Sic caecutimus luce meridiana, ut talpae in sua domo, dum nolumus exire &apertis oculis intueri naturam. Nullus credat vel e Secalis culmo vel Avenae aliud enasci gramen, quam quod fuerat antea, quodque latuerat intra gemmas relictas ad radicem, quae compendia sunt futurorum ramorum, nec producunt magis diversos culmos, quam arbor resecta ramos. Nec facit mora hyemis quidquam, si modo radix Avenae resisteret hyemi. Florae alumno notissimum est, quod omnes plantae futuri anni cum floribus &foliis, hac ipsa aestate perfectae &omnibus suis partibus distingvendae prostent, quamvis lateant intra suas gemmas. Evolvite bulbum Tulipae, gemmas Daphnes, radicem Hepaticae &videbitis folia, flores, cum calyce, corolla, staminibus, pistillis, adeo perfecta &elaborata, ut agnoscatis florem e suo charactere perfectissimum. Ne credatis itaque ignari aliam oriri proximo anno plantam, alia folia, alios flores &fructus, quam qui hodie latent intra gemmam radicis. Aeterna haec est lex, aeterna veritas. §. XIV.