Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 124
Unproofread scanNot analysed yet
Et si quis negat Boraginem veterum esse eandem, quae jam eodem insignitur nomine, sed potius Anchusam quandam, neque illa jam in usu est, nisi quod infima plebs verno tempore folia nonnulla decerpat oleribus coctis commiscenda. Verum hodie frequens in hortis herba est RUMEX Acetosa, alpina, Ruthenica aut Hispanica dicta, quae ad embemmata quotidie cum butyro &ovis parata adhibetur, quod novitium est inventum in culina, quamvis apud Lappones &Samogedas antiquissimum. §. VII. BETA vulgaris seu Beta alba vel pallescens. C. Baub pin. 118. veteribus aeque fuit in culinis frequentata, ob eandem fere rationem, ac Malva, hinc pigro ventri non inutiles Betas, Martialis nominat. Jam vero mensis nostris raro imponitur, cum saporem per se non habeat, sed multorum aromatum accessionibus indigeat. Unde etiam Martialis Ut sapiant fatuae sabrorum prandia Betae O quam saepe petit vina piperque coquus. Et hanc ob caussam non nisi a coquis magnatum praeparatur, qui multis aromatibus cibo, per se insipido, saporem conciliare norunt. Nos vero BETAM habemus, quae veteribus non fuit cognita, nempe rubram, radice rapae. Bauh. pin. 118. cujus non folia, ut prioris, sed radicem adhibemus, quae acidum aceti exforbet, stomachum reficit, &friabilitate non minus, quam colore sese commendat. §. VIII. BULBI veterum adeo facti sunt ignobiles, ut conjectura vix determinare audeamus, quinam fuerint a Romanis antiquis tantopere usitati. Sed nos vicissim ASPARAGOS altiles melius, quam illi solebant, producere edocti sumus. Hi sapore bulbos antecellunt, virtute autem fere exaequant vim, Bulbis antiquorum testimoniis vindicatam.