# Amoenitates academicae. Vol. 5 128

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/128

Nos vero ALLIIS utimur, maxime nationes nonnullae, & imprimis Romano catholici & Turcae, quibus ita est in deliciis, ut infantibus suis praemandant. Major vero pars nostratium tam docto nondum utitur palato, ut Allia facile ipsis arrideant. Allium autem, quòd Cepa aegyptiorum radice rapae magnitudine, omnium in suo genere praestantissimum est. Assum enim aut coctum volatile suum maxima ex parte deponit, friabile est gratisque saporis. Hujus tandem semina haud ita pridem ex Russia introduci & in hortis magnatum seri coepta sunt. §. XVII. GARUM illud sociorum, pretiosa malorum pistium sanies Senecae, quod ad carnes veterum tam usitatum erat, quam apud Turcas hodie, praeparacatur ex intestinis piscium, imprimis Scombri, quae probe salsata vasis includebantur, usque dum in liquamen essent soluta, sed ignorari omnino a nostratibus coepit, postquam Clupeam ENCRASICOLUM dictam, salemarino saturatam, sub nomine Enjovis, eundem praestare effectum, sed multo puriori praeparatione & sapore, didicimus. §. XVIII. PISCES veterum delicati, quos tantopere laudabant, tanta servabant cura in suis Piscinis, tantis coëmebant sumtibus, etjam ex longinquis locis, Lupum loquor marinum, inter duos pontes Romae captum; Muraenam, cui damnata mancipia in vivariis objecit Pollio, Acipenserem, qui tibiis & coronatis ministris inferebatur in triclinium; Scarum ultimis ab oris attractum; Mullum praetiosissimum, quo exspirante nihil formosius; Anguillam, caenarum Helenam; Auratam; Julin, aliosque pisces, apud nos partim sua amiserunt praetia, partim difficilius comparantur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
