Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 129
Unproofread scanNot analysed yet
Nos eorum loco Cyprinum CARPIONEM in deliciis ponimus, nec vero PERCAM fluviatilem more Hollandico praeparatam, vivam fere, aquae ferventi &sale conditae cum Petroselini radicibus &foliis immissam postmodum patinae cum calido suo jusculo (Sauce) impositam, cum pane dulci &fermentato, adjecto large Butyro recenti, comedendam, aspernamus. §. XIX. OLEUM apud veteres frequenti admodum erat in usu, qui adhuc ab Europeis australioribus continuatur. Nos illud parce omnino consumimus, cum loco olei vegetabilis ab oliva expressi, oleo utamur lactis e bovibus, seu BUTYRO, quod antiquis adeo incognitum fuit, ac nobis jam est frequentissimum. MEL, quo veteres suas educorabant dapes, quodque ad potiones gratas conficiendas adhibebant, unde Meda majorum nostrorum erat praepata, SACCHARO, post aucta cum indis commercia, ita exclusum est, ut melle tam parce utantur culinae nostrae, quam Saccharo luzuriant; §. XXI. MULSA consvetum genus potionis apud veteres, prorsus cessit vino, postquam mercatura, VImulsam antiNA cujuscunque generis asportans, quam nostratium ita exterminavit, ut pauci admodum veram Mulsae conficiendi rationem teneant. S. XXII. Tom. V. §. XXII. ZYTHUS, potus apud antiquos communis, ignotus vero nobis, qui ejus loco CEREVISIAM habemus lupulo conditam, atque adeo durabiliorem. Usum enim humuli in potu prorsus ignorabant veteres immo vix herbae hujus ibi inveniuntur vestigia, quamvis nostro tempore in Europa Humulus sit frequentissimus. §. XXIII. MEDO, veterum &septentrionalium potus, jam fere in totum est abrogatus.