Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 14
Unproofread scanNot analysed yet
Morbus igitur, quem diximus, non foetido solum ad littora &in navibus odore, sed contagio etjam propagatur, qua propter in eam proclivis sum opinionem, nautas illos, qui, me accedente, ex dysenteriis &diarrhoeis prostrati jacebant, sub plurium statione hebdomadum, triplici ex hoc fonte virus suum hausisse. Cum igitur in hunc morbum quidam incurrunt, &nihilominus claustris locorum magna hominum vis continetur, non potest non aër inde infectus fieri, quo fit, ut sani cum aegrotis sociati, uno plus modo afficiantur. Hac ratione id consilium dedi, ut gravissime aegrotantes, in peculiarem navem, illis dicatam, translati a ceterorum societate distingverentur. Quo ipso hoc simul obtinebatur, ut angustiae, quas sub parada, infirmorum lecti efficiebant, minuerentur; ut facilior fieret decumbentium cura. Binae ceteroquin caussae sunt generales omnium ejus generis expeditionum indivulsae comites, quae militarem multitudinem diro hujusmodi fato, aut praeparant aut etjam devovent, Nostalgia videlicet impurusque aër. NOSTALGIA licet vulgo non attendatur, heic tamen praecipuam velut sedem habere videtur. Nauta enim a domo &conjunge &liberis, a reliquis omnibus, quae cara censentur, distracti, in elatis praeterea locis aridisque nati &educti, ubi puro liberoque fruiti sunt aere, mutata jam scena, in depressioribus, maris inter vapores, vivere coguntur; Iidem, apparatu tenui, multo autem corporis exercitio usi, largum jam statis temporibus victum &quietem nanciscuntur, opinioneque celerius Nostalgiae malo tanguntur, similiter fere atque Sveci nostri &item Helveti, cum ad Hollandiam commigraverint, ubi nulla huic morbo medela, nisi quae in fortiori corporis motu sita est.