# Amoenitates academicae. Vol. 5 145

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, VI. HISTORIA BROWNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/145

6 s. 12 quavis hora, per triduum. VII. D. LINING de ANTHELMIA. Dè cetero ex literis, a D. John Lining Carolistadii in Carolina ad D. Robert Whytt missis, & in Act. Edinb. 1754. pag. 386. relatis, alia Anthelmia commemoratur, quae a priori videtur distinctissima, an haec SPIGELIA Brown. yam. 367. Indian pink crescit in Carolina, Radix est anthelmintica & Indianis prius, quam Anglis fuit cognita. Praescribitur haec vel in pulvere vel etjam in infuso aquoso, sed pulvis praestantiorem exserit effectum. Additur Rhabarbarum vel aliud quoddam medicamentum laxans. Puero trienni sufficiunt gr. XX, in infuso vel XII. in substantia, & haec dosis mane & vesperi per aliquot dies repetenda. Eam hoc prae aliis medicamentis anthelminticis habet praerogativam, quod minus nauseae excitet, & in febribus, tanquam minus calefaciens, praescriTom. V. bi possit. Infantibus facillime propinatur in infuso, addito pauxillo lactis, sub nomine potus Theae. Licet vermes non semper ejiciat, symptomata tamen semper diminuuntur. Puero nigritae quadrienni, febre a vermibus excitata laboranti, septimo die sequentem auctor propinavit mixturam: 122. Aquae Theriac. Drachm. II. Font. Unc. II. & sem. Pulv. rad. Anthelm. Tartar. regenerat. ana Scrup. I. Sacchar. q. s. M. sumat cochlear unum secunda quaque hora. Haec repetebatur die sequenti, unde post meridiem

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
