Latin
VI. HISTORIA BROWNII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 146
Unproofread scanNot analysed yet
triginta lumbrici teretes expulsi sunt &febris cessavit. Repetebatur quoque tertio die post, unde iterum novem ejecti sunt. Nimia dosis vertiginem excitat cum spasmis supra, infra &in ipsis oculis. Musculi adductores videntur esse affecti, quod ex irregulari eorum actione patet. Haec symptomata vel sponte evanescunt, vel aromatibus, croco aut spirituosis removentur. Qua propter guttis aliquot olei cujusdam essentialis medicamento suo addere solet auctor. Existimat tandem hoc remedium, in medicina receptum, multorum hominum vitam a praecoci fato sine dubio liberaturum, additque hoc per plures annos non solum a Practicis, sed etjam ab ipso vulgo fuisse in usu (*). VIII. *)Mirum mihi videtur, quod auctor dicit solam radicem in medicina usurpari, cum tamen D. Brown totam herbam sumi jubeat, praecipue cum planta sit annua, &ipsa radix quod ad externam faciem admodum exigua ac vilis; neque aliae radices annuae in medicina sunt in usu; vis enim earum ad ipsam plantam exsurgit. Hinc est quod credam hanc auctoris Anthelmiam esse diversam ab ea, cujus mentionem facit D. Brown?