# Amoenitates academicae. Vol. 5 149.1-6

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, 149.1 to 149.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/149.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/149.1

VIII. CONCLUSIO. Qua propter, cum observationes testentur novum hoc remedium omnibus aliis anthelminticis in hunc usque diem inventis, inque officinis nostris receptis, palmam praeripere, in id omni studio incumbendum est Medicis, ut tam specificum, tamque efficax remedium contra vermes, in officinas Pharmacopoeorum introducendum curent. Quod si hoc fieret, non dubitandum, quin multi, vermibus graviter affecti cives, e mortis faucibus eriperentur, & scientiae medicae adhuc major adfulgeret lux atque splendor. LXXXVI. Q)(B LXXXVI. MELICITEN IAGRA. EOLENTA, QUAE, Sub PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI, Pro GRADU DOCTORIS, Proposuit JONAS THEODOR. FAGRAEUS, Phil. Magister, Smolandus. Vpsaliae 1758. Junii 13. uemadmodum acceptissima omnibus Sanitas ipsius vitae effectus est; sic detestandus Morbus mortis praeco, cui debellando invigilaturi, nescio quae non tentaverint miseri mortales, donec fortuna potius & casu, quam specie aliqua certitudinis tandem inciderint in dulce levamen mali. Hoc vero notatum sancte servarunt pii homines in usum aliorum simili corruptorum morbo. Quare etiam nullis defunctorum insignibus, sed saluberrimis ejusmodi experimentis ornatum accepimus celebre olim Aesculapii templum. Multiplici igitur periculo nata est materia informis, ex qua aurea aliqua aetate conderetur Palatium salutare. Sola enim observationem farragine prisca illa & simplicissima continobatur, Medicina, cui an Hippocrates, vel alius quisquam, primam dederit formam, manca vetustissimi aevi monumenta decidere vetant. Interim haec erant artis initia. Quum vero animadverterent etiam veteres medicamenta maxima proficua casu simili interdum fallere, nec voto semper respondere, sed quae alios juvarent, nocere aliis remedia; nodo implicabantur gordio, qui solvi non poterat sine ulteriori consideratione Morbi & Medicamenti. Ordinatis itaque observationibus systematicam assumere formam Medicina coepit, cujus facilem in praxi usum videntes mediei magis adhuc scientificam desiderarunt. At novam ingrediendo viam pro sua quisque hypothesi, novas non observare, sed fingere morbos & medelas infausto omine orsus est, unde tanta in scientiam salutarem sensim irrepsit rerum confusio & incertitudo, ut dici non possit, quantum inde decepti fuerint Medici etiam hodie celeberrimi quamque dissentientia de morbis pariter ac remediis judicia enata sint. §. III.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
