# Amoenitates academicae. Vol. 5 150

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, VIII. CONCLUSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/150

Caussa morbi est, quae morbum ita producit, ut hac sublata etiam tollatur morbus. Hanc fateor altioris esse indaginis, adeo ut cum Physiologia subtiliori plurimum adhuc lateat, inquirenda sedulo omnibus, quibus inveniendi spes superest, iis, quod doleo, denegata, qui morbi caussam inter & effectum nullum discrimen admittunt: caussa Pleuritidis in obstructione sangvinea vasorum minorum pleurae, stimulo ibidem excitata, consistere videtur, argumento similis obstructionis externae, quae facta resolutione abit cum omnibus, quibus erat stipata, symptomatibus. Principium morbi est, quod morbum producere potest; sic potus frigidus in corpore aestuante Pleuritidi principium praebet, quatenus illam producere potest, quamvis necessario non producat, nec proximam dictam caussam constituat. Caussa remota principium metaphysicis dicitur atque caussae Medicorum Procatarcticae non minus, quam Proëgumenae huc omnino pertinent. Quis non miretur confudisse adeo diversa Practicorum plurimos? Nec vero Therapiae, scientiarum omnium saluberrimae, mitius fatum fuit: Materia enim medica, quae in cognitis pellendis morbis tantum non omne fert punctum, ea semper laboravit dogmatum incertitudine, ut totam artem nil nisi errorum, nunquam inter se conciliandorum farraginem, diceres.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
